- 1 -

1335 (24. sierpnia) TrenczynTrenčin w zachodniej Słowacji, w dzień św. Bartłomieja Apostoła.

Rozpoczęły się rokowania do Układu Trenczyńskiego, prowadzonego pomiędzy stroną polską i czeską, kontynuowane 12. listopada tegoż roku w WyszehradzieVisegrád w północnych Węgrzech, w którym to obie strony uzgodniły respektowanie zwierzchności Jana Luksemburskiego nad księstwami śląskimi, które złożyły hołd lenny, oraz księstw wrocławskiego i głogowskiego.

— In nomine domini amen. Anno eiusdem MCCCXXXV. in festo beatissimi Bartholomei apostoli nos Spitko castellanusKasztelan Spytko (Specimir, Leliwita) z Melsztyna, Sbigneus prepositus CracoviensisKrakowski prepozyt Zbigniew, Petrus castellanus SandomeriensisKasztelan sandomierski Piotr, Thomas de ZaiunczkoTomasz z Zajączkowa et Nimissa MandrossaNiemierza Mądrostka, procuratores a magnifico principe et domino CazimiroKazimierz Wielki rege Polonie constituti ad infrascripta realiter atque dati ad universorum notitiam tenore presentium volumus publice devenire, quod cum serenissimus princeps dominus Johannes BoemieJan Luksemburski rex et illustris dominus CarolusKarol, margrabia Moraw, następca Jana, jako Karol IV primogenitis eius marchio Moravie pro se et suis heredibus pretendentes commodum et tranquillitatem regnorum Boemie et Polonie ac regnigenarum et incolarum ipsorum, nec non contemplatione et intuitu serenissimorum principium domini Caroli Hungarie regis et dicti Cazimiri Polonie regis, cupientesque ipsis regnis et hominibus hinc inde salubri providere remedio, quatenus provide animarum et corporum periculis salubriter obvietur, sponte ac libere renunciaverint omni iuri actioni exceptioni proprietati dominio et titulo regni Polonie eis in eo competentibus sub pena excommunicationis, promittenes pro se et heredibus suis contra huismodi renunciationem et cessionem non contravenire aliqua occasione ingenio facto pariter et sermone, prout in aliis eorum literis plenius continetur: exceperunt tamen excipiuntque generosos principes dominos duces infra scriptos, vasallos eorum cum eorum ducatibus terris bonis dominiis et pertinentiis quibuscunque, que tempore prestiti homagii possederunt, et omni modo et forma, quibus dicti domini duces ipsis dominis regi Boemie et marchioni Moravie et eorum heredibus sive ipsorum dictioni subiecurunt se successores dudes et ducatus eorum et dominia cum appendetiis quibuslibet suis, suo et heredum suorum dominio totaliter reservantur. Exceperunt etiam terras Vratisavie et Glogovie cum omnibus pertinentis districtibus et dominio ad ipsum spectantibus quoquo modo Domini autem duces et ducatus predicti hi sunt: domini Boleslaus Lignicensis et BregensisBolesław III. Rozrzutny, czeski lennik od roku 1329, Henricus Saganensis et CrosnensisHenryk IV. (II.) Wierny Żagański, Conradus OlsinensisKonrad I. Oleśnicki, Johannes StinaviensisJan Ścinawski, Slesie duces, Bolko de OpolBolesław II. Opolski, Bolko de FalckenbergBolesław Pierworodny Niemodliński, Albertus de StreliczAlbert Strzelecki, od roku 1327 lennik Czech, Wladislaus Cozlensis et BitumiensisWładysław Bytomski, od roku 1327 lennik Czech, Wenczezlaus princeps Masovie dominus in PlotzkWacław (Wańko) Płocki, od roku 1329 lennik Czech, Lezko de RathborLeszek (Leszko) Raciborski, od roku 1327 Lennik Czech, Johannes OsventimensisJan I. Scholastyk (Oświęcimski), od roku 1327 lennik Czech et Wladislaus de TeschinWładysław Cieszyński (?). Nos itaque volentes favorem et indissolubilem dilectionis amicitiam inter prefatos dominos regem Boemie et marchionem Moravie et Polonie gratanter hinc inde benevole amplecti promittimus pro ipso domino rege nostro Polonie, quod idem dominus rex Polonie eisdem dominis regi Boemie et marchioni Moravie optime favebit de omni iure dominio et proprietate, que habent vel se habere asserunt in dominiis ducibus et ducatibus predictis, ipsosque nullo modo unquam tempore impediet super ipsis nec duces aut ducatus ipsos vindicabit impetet vel assumet in preiudicium dominorum predictorum regis et marchionis et herederum suorum ipsosque super eisdem in nullo penitus per se vel heredes suos aliqualiter molestabit, peanam et severitatem excommunicationis ipso facto, si contravenerit, incursurus. Insuper pro ipso domino rege Polonie et suis heredibus omni actioni exceptioni et oppositioni iuris consuedinis aut etiam facti, si que aut aliquod eorum ipsis domino regi Polonie aut heredibus suis in sepe dictis dominiis ducibus aut ducatibus eorum possent aliqualiter suffragari aut competere quolibet modo in eisdem; non obstantibus aliquibus munimentis, literis, scripturis, pactis, pactionibus, statutis, reformationibus aut aliis quisbuslibet ordinationibus sub quacunque forma verborum conceptis, etiam si talia forent, de quibus de verbo ad verbum specialem et expressam opporteret fieri mentionem; quibus omnibus et singulis et cuilibet eorum ex certa nostra scientia esse et intelligi volumus penitius derogatum. Promittentes sub fidei prestitio iuramento, quod sepe fatus dominus rex Polonie premissa omnia et singula hinc intra festum beati Galli proximum fatificabit, gratificabit ac suis patentibus approbabit literis grataque rata et firma per omnia observabit. In quorum omnium testimonium atque robur presentes conseribi et nostrorum sigillorum patrociniis fecimus communiri.
Datum et actum in Trencinio anno et die supra dictis.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.